Dies iræ,
dies illa solvet sæclum in favílla,
teste David cum Sibýlla. Quantus tremor est futúrus,
quando judex est ventúrus cuncta stricte discussúrus! Tuba mirum spargens sonum per sepúlcra regiónum,
coget omnes ante thronum. Mors stupébit,
et natúra,
cum resúrget creatúra,
judicánti responsúra. Liber scriptus proferétur,
in quo totum continétur,
unde mundus judicétur. Judex ergo cum sedébit,
quidquid latet apparébit,
nil inúltum remanébit. Quid sum miser tunc dictúrus? Quem patrónum rogatúrus? cum vix justus sit secúrus. Rex treméndæ majestátis,
qui salvándos salvas gratis,
salva me fons pietátis. Recordáre Jesu pie,
quod sum causa tuæ viæ: ne me perdas illa die. Quærens me,
sedísti lassus: redemísti Crucem passus: tantus labor non sit cassus. Juste judex ultiónis,
donum fac remissiónis,
ante diem ratiónis. Ingemísco tamquam reus: culpa rubet vultus meus: supplicánti parce Deus. Qui Maríam absolvísti,
et latrónem exaudísti: mihi quoque spem dedísti. Preces meæ non sunt dignæ: sed tu bonus fac benígne,
ne perénni cremer igne. Inter oves locum præsta,
et ab hædis me sequéstra,
státuens in parte dextra. Confutátis maledíctis,
flammis ácribus addíctis,
voca mecum benedíctis. Oro supplex,
et acclínis,
cor contrítum quasi cinis: gere curam mei finis. Lacrymósa dies illa,
qua resúrget ex favílla. Judicándus homo reus: huic ergo parce Deus. Pie Jesu,
Dómine,
dona eis réquiem. Amen.